1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. 1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. 1:3 gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. 1:4 neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. 1:5 et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae 1:6 et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. 1:7 et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. 1:8 est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. 1:9 et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. 1:10 ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; 1:11 est enim Deus qui operatur in vos. 1:12 et facite sine retractu quaecumque facitis. 1:13 et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. 1:14 omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. 1:15 et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. 1:16 et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. 1:17 salutate omnes fratres in osculo sancto. 1:18 salutant vos sancti. 1:19 gratia Domini Iesu cum spiritu vestro. 1:20 et facite legi Colosensium vobis. .