{X151} 1:1 hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei 1:2 manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium 1:3 et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet 1:4 ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae 1:5 fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino 1:6 exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis 1:7 ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel .